- ONEAL
- ONEALnomen illustris in Hibernia olim Familiae, ex praefixa lit. O. et nomine Neal, conflatum, de qua vide in voce Tironi, seu Tironensis Comitat. Eandem literam O. alios quoque Hiberniae Optimates pro more gentis nominibus suis praefigere, notat Camdenus Descript. Hiberniae: an quia perfection is symbolum, ut in Scriptura sumi notatum Marco in Hierolex. De qua ut et hoc addam, praetoriae navis Bruti παράσημον fuisse, colligit ex verbis Horatii l. 1. Od. 14. v. 1.O navis referent in mare te noviFluctus, ô quid agis? ——Alex. Neapolitanus Genial. Dier. l. 4. Eadem admirationis nota: unde O. dictae antiphonae 7. quae in Ecclesia Romanatotô Adventûs Domini tempore canuntur, quod ab illa initium capiant. Statuta antiqua Canonicorum S. Quintini in Veromanduis, Vinum de pastibus, de postmeridiis, caritatibus, et de omnibus O. ante Natale debet esse vinum decens, apud Car. du Fresne Glossar. Vide plura de illa, apud Voss. de Arte Grammat. l. 1. c. 30. ubi in veterib. monumentis quadratâ saepe figurâ comparere addit; ut et aliquid infra, voce Ovatio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.